Latin
4.145.66 to 4.145.88
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.66-88
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII, 10). Cui enim dicitur: Dimitte me, ostenditur quod tenendi habeat facultatem. Isti stare non possunt in prelio in die Domini, ut pro populo precibus dimicent et resistant obsecrationibus sententiae Dei. Quia igitur vana conspiciunt, et divinant mendacium, et a Domino missos esse se dicunt, cum non sint missi ab eo, et perseverant in erroribus, et suum cupiunt firmare sermonem, arguuntur quod omnia sini cassa quae praedicant, suum mendacium Domini sermonem esse dicentes. Porro juxta Septuaginta hic sensus est: Omnes haeretici propior fraudulentiam ac nequitiam vulpium similes sunt, de quibus Salvator loquitur: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos (Matth. VIII, 20). Et de Herode scriptum est: Dicite vulpi huic (Luc. XIII, 32). Et de eisdem vulpibus quae parvulos simplicesque decipiunt, et populantur vineam Christi, Salomon loquitur: Capite nobis vulpes parvulas, dissipantes vineas (Cant. II, 15). Et in psalmo super bis qui eorum fraudulentia supplantantur canitur: Introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt (Psal. LXII, 10, 11). Hi prophetae qui vulpium similes sunt, non steterunt in firmamento, nec curo Petro audire meruerunt: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18). Nec Moysi similes sunt, cui dictum est: Tu vero hic sta mecum (Deut. V, 31); nec illius qui dicit: Statuit supra petram pedes meos; sed fluctuaverunt omni vento doctrinae. Nec steterunt in firmamento, de quo in octavo decimo psalmo legimus: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Isti congregaverunt irrationabiles quosque, et propter nimiam innocentiam pecudum similes, contra domum Dei. Unde nunc dicitur: Et congregabunt greges super domum Israel: nec surrexerunt ipsi, nec alios suscitare potuerunt; sed quaecunque egerunt et agunt, plena mendaciis sunt. Quodque sequitur: Et coeperunt suscitare sermonem, illud significat, quod velint quidem consurgere et se ad excelsa sustollere, sed quod cupiant implere non possint;