# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.708-736

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.708 to 4.145.736. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.708
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.708

VI, 14); quasi aliis verbis diceret, bysso. Et Dominus ad apostolos loquitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Nisi enim astrinxerimus fluentia lumborum reumata, lucernas in manibus habere non possumus. Unde et ad Job loquitur Deus: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job XXXVIII, 3). Et comessuri agnum, calciati pedes, tenentes baculum, stantes in Evangelii veritate, et ad Christi sanguinem praeparati, lumbos accinctos habere dicuntur (Exod. XII). Qua zona mortificante lumbos, Elias quoque et Joannes Baptista accinguntur (IV Reg. I; Marc. I). De quibus et poenitens flebiliter ingemiscit, dicens: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus (Ps. XXXVII, 8). « Et indui te subtilibus. » LXX: « Et circumdedi te trichapto. » Pro quo Aquila florido, sive p…lpobili, Symmachus, indumento: Theodolio ipsum verbum Hebraicum posuit, MESSE (…). Cumque diligenter inquirerem, quid sibi vellet vocabulum trichapti, quod LXX transtulerunt; et a nullo Graecorum nec usum, nec etymologiam possem invenire sermonis, tandem didici a LXX esse compositum (rebus enim novis nova fingenda aunt nomina), quod tantae subtilitatis fuerit vestimentum, ut pilorum et capillorum tenuitatem habere credatur. Unde et ego volens tenuitatem exprimere vestimenti, pro trichapto, subtilibus transtuli, quod tenui stamine atque subtegmine textum erat. Et congrue illis, de quibus increpans dixerat: Incrassatum est cor populi hujus, et manducavit. et bibit Jacob, et saturatus est, et incrassatus, et calcitravit dilectus, et dereliquit Deum factorem suum (Dent. XXXII, 15), nunc tenuitas vestium condonatur. Nam et in libro Sapientiae, qui a quibusdam Salomonis inscribitur, spiritus sapientiae unigenitus et multiplex, tenuis et mutabilis appellatur (Sap. VII). Et manna, de quo scriptum est, Panem angelorum manducavit homo (Ps. LXXVII, 23), tenuissimum in similitudinem pruinae, et sementis coriandri fuisse narratur (Exod. XVI). Possumus juxta intrepretationem secundae editionis Aquilae, qui floridum interpretatus est vestimentum, ubertatem terrae Judaeae per metaphoram intelligere, vel …vini cultus pulchritudinem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
