# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.756-775

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.756 to 4.145.775. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.756
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.756

Quos tunc accipimus juxta mysticos intellectus; quando cum Apostolo possumus dicere: Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Aliis quidem odor mortis in mortem: aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II, 15). Quando vivimus et de nobis dici potest, Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos viventes (Psal. CXIII, 17), tunc odoratur Deus odorem sacrificii nostri bonae fragrantiae, et aureum circulum sensuum ac dogmatum divinorum habemus in naribus. Quando vero mortui sumus, et versamur in coeno atque in sordibus turpitudinum, habemus illam inaurem in naribus, de qua scripsit Salomon: Sicut inauris aurea in naribus porcae sic mulieri male moratae pulchritudo (Prov. XI, 22). « Et circulos in auribus tuis, » LXX: « Et rotulas super aures tuas. » Qui claudit aures suas, ne audiat judicium sanguinis, et sepit eas spinis, ne particeps flat invidis, et detractoribus, de quibus scriptum est: Cum detractoribus ne commiscearis, quoniam repente veniet interitus eorum, et ruinam utrimque quis novit (Prov. XXIV, 21, 22)? tam videlicet ejus qui detrahit, quam illius qui libenter auscultat: iste circulos habet, et rotulas in auribus, non rotas quae sequuntur Cherubim (illud enim angelicarum fortitudinum est), sed rotulas diminutive, quae humanae conveniunt fragilitati. Quamobrem et ad Deum dicitur: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXXVI, 19). In his enim qui terrena pertranseunt, et vix modicis vestigiis contingunt terram, de quibus scriptum est: Lapides sancti volvuntur super terram (Zach. IX, 16), vox tonitrui. Domini, ct excelsorum dogmatum personat. Qui autem erroribus ducuntur humanis, et non habent solida vestigia, sed circumferuntur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14), et ejecti de paradiso firmitatis, habitant in regione Naid, quae interpretatur fluctuatio, merentur linguae mendacis ferre sententiam, quae inflammat rotam nativitatis nostrae (Genes. IV).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
