# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.776-802

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.776 to 4.145.802. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.776
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.776

« Et coronam decoris in capite tuo. » LXX: « Et coronam gloriationis super caput tuum. » Decorem juxta Symmachum ob sensus elegantiam interpretati sumus. Alioquin et in Hebraeo THO- PHERTH (…), et in reliquis translatoribus χαύχησι;, gloriatio, dicitur. Ornamenta caetera, membrorum sunt singulorum. Capitis ornatus, totius corporis dignitas est Coronam autem vocat diadema feminarum, quo capillorum stringitur et ornatur ambitio. Volumus scire quae sit corona decoris in capite Jerusalem, revolvamus Exodum, in quo scriptum est: Et fecit laminam auream, et scripsit in ea litteras deformatus sigillo sanctificationis Domini, et posuit super caput Aaron (Levit. VIII, 9). Signum Dominicae sanctificationis, nomen est omnipotentis Dei, quod quatuor litteris Hebraicis scribitur (…), et apud eos vocatur ineffabile, dum nomen ejus non potest dici. Cujus majestatem etiam gentilitas non ignorat, et Atheniensium testamur ara, Ignota Deo. Unde et Apostolus: Quem vos, inquit, ignotum colitis, hunc nos annuntiamus vobis (Act. XVII, 23). Istam puto coronam esse, de qua et Psalmista dicit: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Ps. IV, 7). Et Apostolus loquebatur: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi justus judex (II Tim. IV, 7, 8). Et in alio loco ad credentes: Gaudium meum, et corona mea (Philipp. IV, 1). Gloria enim patrum, filii. Et in Salomone scribitur: Corona gloriae senectus (Prov. XVI, 31); eorum videlicet qui destruxerunt ea quae parvulorum sunt, et post aetatem perfecti viri, venerunt ad senectutem, et ad patrum nomina, quibus scribit Joannes post pueros (I Joan. II), et juvenes qui possunt dicere: Quando eram parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus: quando autem factus sum vir, destruxi ea quae parvuli sunt (I Cor. XIII, 11). r (Vers. 15.) « Et ornata es auro et argente. » Crebro diximus aurum ad mentem, argentum ad eloquium pertinere.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
