Latin
4.145.833 to 4.145.855
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.833-855
Unproofread scanNot analysed yet
«Et profecisti in regnum. »Hoc in Septuaginta non habetur, qui forsitan Alexandriae in Grecum sermonem Scripturas ex Hebraica veritate vertentes, timuerunt hoc edere, ne regem AEgypti viderentur offendere, dum a Deo Jerusalem debitum regnum esse commemorarent: quanquam eruditi solos quinque libros Moysi ab eis interpretatos probent (Vid. sup. cap. V). Post ornatum ergo multiplicem, post coronam, post auri et argenti abundantiam, post indumenta palliaque pulcherrima, post decorem incredibilem, proficit in reginam, quia civitas est magni regis, de quo scriptum est: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis (Ps. LXXI, 2). Et in Apocalypsi Joannis Jerusalem quasi sponsa ornata atque composita describitur viro suo (Apoc. XXI). In Psalmis quoque de eadem dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate (Ps. XLIV, 10). Omne autem quod dicimus de Jerusalem, ne in singulis haereamus, et librorum magnitudo taedium legentibus faciat, referamus ad Ecclesiam. Si enim Jerusalem, juxta Apostolum (Galat. IV), mater nostra est; mater autem nostra Ecclesia est; consequenter Jerusalem Ecclesia est, mater primitivorum qui descripti sunt in coelis. (Vers. 14.) «Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posui super te, dicit Dominus Deus. »LXX; «Et exivit nomen tuum in gentes in specie tua: quia completum erat in pulchritudine quam posui super te, dicit Dominus Deus. »Hunc locum manifestius interpretatus est Symmachus: «Et egressum est nomen tuum in gentes, quod perfectum erat propter dignitatem meam, quam posueram super te, dicit Dominus Deus. »Et est sensus: Meis beneficiis meaque incredibili largitate ad reginae vocabulum pervenisti, ita ut de te omnium gentium sermo loqueretur, et esses non tuis meritis atque virtutibus, sed mea liberalitate perfecta. Nisi enim Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam.