Latin
4.145.879 to 4.145.894
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.879-894
Unproofread scanNot analysed yet
»LXX: «Et tulisti de vestibus tuis, et fecisti tibi idola consuta, et fornicata es super eis, et non ingredieris, neque fiet. »Symmachus hunc locum ita interpretatus est: «Cumque tulisses de vestibus tuis, fecisti tibi excelsa multicoloria, et fornicata es in eis, non facta neque futura. »Pro consutis et versicoloribus et excelsis, sive idolis, Aquila et Theodotio Ιμβολίσματα transtulerunt, quod significat diversos pannos hinc inde consutos, et instar emplastri factum idolum, quasi πο- …vestimentum. Vestivi, inquit, te versicoloribus, et induta es bysso, et polymito, et multarum varietate formarum. Tu autem vestimenta tua quibus mea largitate donata es tulisti, et fecisti tibi idola, vet excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH (ΠIΏ2) quod nunquam ante factum est; neque fiet; ut quae acceperis ad ornatum, transtuferis ad injuriam donatoris. Quod super Jerusalem juxta litteram intelligi potest, ut omnia praecepta Legis, et divitias ac rerum omnium abundantiam idolis deputaverit, quod gens alia non fecerit, nec factura sit. Omnes enim nationes quae a principio idolis servierunt, non tanti criminis reae sunt. Nostra autem Jerusalem, quae interpretatur visio pacis, ab haereticis scinditur, quando unum et alterum testimonium Scripturarum de propriis carpentes locis, conantur assuere his, quibus non queunt coaptare. Ad quos et supra dictum in hoc eodem propheta legimus: Vae his qui consuunt cervicalia sub omni cubito manus, et faciunt operimenta super caput universae aetatis (Ezech. XIII, 18): quod Dominus fieri prohibens, loquitur in Evangelio: Nemo assumit commissuram panni rudis in veteri vestimento. Alioqum tollit de plenitudine ejus et pejor scissura fiet: nec mittunt vinum novum in utres veteres (Matth. IX, 16, 17). Tales sunt Nazaraei, qui veteris Legis observantiam Evangelicae gratiae aptare conantur. Et omnes haeretici qui testimonium in suo loco alteri sensui congruens, alteri nituntur assuere: cum Dominica tunica desuper texta per totum, scindi omnino non possit, sed texta Spiritu sancto nullam recipiat scissionem.