Latin
4.145.914 to 4.145.921
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.914-921
Unproofread scanNot analysed yet
ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant. «Et oleum meum, et thymiama meum, posuisti coram eis. Et panem meum (sive, ut LXX transtulerunt, panes meos) quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis. »Oleum de quo supra diximus, et thymiama, sive incensum, de quo Psalmista proclamat Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2); et panes propositionis, quos Deo jubemur offerre: similam quoque, sensum purissimum Scripturarum, et mel, quod gustavit Jonathan, et aperti sunt oculi ejus et confortatus est (I Reg. XIV), posuit misera Jerusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt atque suavissima: sed dum offeruntur idolis falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem.