# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 4.145.914-921

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 4.145.914 to 4.145.921. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.914
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/4.145.914

ut videntes mella virtutum, vitiorum venena non caveant. « Et oleum meum, et thymiama meum, posuisti coram eis. Et panem meum (sive, ut LXX transtulerunt, panes meos) quem dedi tibi; similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti ea in conspectu eorum in odorem suavitatis. » Oleum de quo supra diximus, et thymiama, sive incensum, de quo Psalmista proclamat Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2); et panes propositionis, quos Deo jubemur offerre: similam quoque, sensum purissimum Scripturarum, et mel, quod gustavit Jonathan, et aperti sunt oculi ejus et confortatus est (I Reg. XIV), posuit misera Jerusalem in conspectu idolorum, sive coram imaginibus masculinis, ut essent his in odorem suavitatis, quae natura sua dulcia sunt atque suavissima: sed dum offeruntur idolis falsisque doctrinis, vertuntur in amaritudinem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
