# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.13-31

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.13 to 5.164.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.13

I, 2); idolis immolaverit, sancta Scriptura commemorat: Immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus (Psal. CV, 37). Et iterum: Effuderunt sanguinem innocentem (Ibid., 38), sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas immolaverunt sculptilibus Chanaan (Ibid.). Suos autem vocat juxta Hebraicum. Ipse enim de eis dixerat: Filius primogenitus meus Israel. Sive juxta Septuaginta, tuos, quos de fornicatione genuisti. In eo autem loco in quo nos posuimus, et dedisti illos conse rans eis, pro quo Septuaginta transtulerunt, et dedisti eos ad placandum, sive expiandum, Aquila, Symmachus, et Theodotio posuerunt transtulisti et transduxisti eos: quia ethnici per ignem filios suos, vel transferunt parvulos, vel adultos transire compellunt. Cum haec, ait, feceris, non es recordata infantiae tuae, quando tuli te conspersam sanguine et lavi, et post multa quae propheticus sermo narravit, copulavi mihi. Nostra quoque Jerusalem, si haeretica fraudulentia supplantata fuerit, tollit filios suos, qui robustiores sunt in fide, et filias quae non habent tantam fidei fortitudinem. Aut certe filios, qui mystica quaeque cognoscunt: filias quae simplicem sequuntur historiam; et tradit daemonibus devorandos, et cum interficiat eos, vivificare se credit, et placare simulacra, quorum occisione saturantur. Quodque dicitur juxta Septuaginta, hoc est, super omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas, illud significat, quod cunctis peccatis et fornicationibus pejor sit doctrina daemonum: imo interficiet eos, quos vel multo labore genuerat Deo, vel suos fecerat filios, quos in fornicatione generavit. (Vers. 23 seqq.) « Et accidit post omnem malitiam tuam: vae, vae tibi, dicit Dominus Deus. Et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis. Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum, et divisisti [Al. dimisisti] pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas. Et fornicata es cum filiis AEgypti vicinis tuis magnarum carnium, et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
