# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.136-151

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.136 to 5.164.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.136

» Supra scriptum est, Jerusalem fornicatam cum filiis AEgypti vicinis suis, qui sunt magnarum carnium: hic altera Assyriorum vicinitas indicatur. Et propterea utrisque traduntur gentibus, quia utrarumque simulacra venerati sunt, ingredientesque Chaldaeam, quae est terra Chanaan, imitati sunt eorum errores quorum imperio subjacebant. Secundum tropologiam de aliis peccatis ad alia saepe transimus. Cumque non egerimus priorum scelerum poenitentiam, augemus delicia delictis, et nullo errore satiamur, sed quasi fune longo et corrigia jugi vitulae, trahimus peccata, et testamentum nostrum, sive fornicationem multiplicamus in terra Chanaam, quae interpretatur, quasi fluctuatio, et cum Chaldaeis, qui et ipsi nobiscum sonant, quasi daemonia. Semperque vestigia habemus in salo, et nunquam possumus dicere: statuit supra petram pedes meos (Psal. XXXIX, 3). Haereticorumque pravitatibus subjicimur, qui habent similitudinem daemonum: sive ipsis daemonibus, de quibus Paulus scribit: Non est nobis pugna adversus carnem et sanguinem, sed adversum rectores tenebrarum istarum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). (Vers. 30, 31.) « In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias haec omnia opera mulieris meretricis, et procacis? Quia fabricata es lupanar tuum in rapite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea: nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium. » LXX: « Quid faciam cordi tuo, dicit Adonai Dominus, cum feceris haec omnia opera mulieris fornicariae, et impudentis? … et fornicata es tripliciter in filiabus tuis quando aedificasti lupanar tuum in principio omnis viae, et basim tuam fecisti in omni platea, et non fuisti quasi meretrix congregans mercedes. » Quodque dixere Septuaginta: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis, in Hebraico non habetur, nec aliorum Interpretum quispiam posuit. Έπχπορητιχώς (contentiose) autem haec omnia ad Jerusalem loquitur Deus, quod invenire non valeat, quo aegrotantem et seminecem possit curare medicamine; juxta illud quod scribit Isaias: Quid est quod debui ultra facere vineae mete, et non fecerim ei (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
