Latin
5.164.204 to 5.164.222
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.204-222
Unproofread scanNot analysed yet
honorabat), inquit, eos ut venirent ad se per circuitum; ne quis esset vicinus qui ejus ignominiae non misceretur. Et quidem Jerusalem in hoc quoque vicit alias meretrices, ut non solum sua daret, quae pro ritu turpitudinis labore quaesiverat; sed et munera maritalia amatoribus, et stupratoribus suis tribueret. Tantaque fuit expositio adulterae ad omnem turpitudinis magnitudinem, ut non solum praesentibus, sed etiam futuris meretricibus praeferatur. Unde et nos juxta Symmachum interpretati sumus: Et post te non erit fornicatio. Collatione enim tui, omnis deinceps fornicatio levior existimabitur. Quidquid de Jerusalem diximus, refertur ad Ecclesiam animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu. et argentum in eloquio, et vestimenta, quibus foeditas nostra ac turpitudo velatur, dant amatoribus suis; vel contrariis fortitudinibus, vel magistris dogmatum perversorum, quando asserunt nihil nocere luxuriam, et passivam libidinem, juxta corporis genitalia, coitum naturali lege deposcere: cibis omnibus indifferenter utendum, qui ad hoc facti sunt, ut sumantur. Prudentiam in eo tantum necessariam, ut sibi prosit; nec justitiam habere locum, quae si valeat, mendicandum sit, et caetera hujuscemodi. Quae accipiens misera Jerusalem, in qua visio pacis esse deberet, acumen ingenii et eloquii venustatem vertit in turpitudinem. Et pro amatoribus suis adversum maritum ornata processu his ornamentis, in quibus in boni abusionem a viro fuerat ornata. Quodque sequitur: Et donabas eis ut intrarent ad le undique ad fornicandum tecum, omne genus significat peccatorum, ut non uno sit contenta delicto, sed peccandi sustineat famem, et contra jura naturae omnibusturpata membris usque ad verticem polluatur. (Vers. 35 seqq.) «Propterea, meretrix, audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicatione tua (Vulg. fornicationibus tuis) super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis.