Latin
5.164.263 to 5.164.280
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.263-280
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 5); et cum correptionis tempus advenerit, tunc implebitur illud Osee: Nunc circumdederunt eos cogitationes suae (Osee VII, 2). Et in alio loco: Inter se cogitationibus accusantibus, sive defendentibus, in die quando judicabit Deus abscondita hominum (Rom. II, 13). Et rursum: Ecce homo, et opera ejus ante faciem illius. Et videbunt omnes turpitudinem ejus qui prius cum ea fuerant fornicati, et dabit eam Deus in sanguine furoris et zeli. Plenus est enim furor viri contra uxorem adulteram, et nullo pretio potest redimi. Sanguis autem filiorum sic intelligi potest, ut filios appellemus Jerusalem λογισμούς καλούς, id est, cogitationes bonas, quae a Deo hominibus insitae sunt; quos interficit adultera, quando ad mala opera declinaverit. Prodest quoque Jerusalem, ut suffodiatur lupanar ejus, et omnis fornicationis ejus seminarium destruatur. Cum enim hoc fartum fuerit, mercedes ultra non dabit, et requiescet Dei indignatio, et nequaquam eam zelabitur, de illius castitate securus: videlicet juxta eos qui in bonam partem accipiunt quae dicuntur. Alii vero, ut supra diximus, ad contrariam partem referunt, ut magnae irae Dei sit non irasci, cum semel contempserit fornicantem, et de salute illius desperaverit. Sin autem haeretici qui vetus non recipiunt Instrumentum, juxta Septuaginta editionem, in hoc loco reprehenderint illud quod dictum est: Et contristabas me in omnibus istis; eo quod Deus non solum iram recipiat, sed et moerori subjaceat atque tristitiae, interrogemus eos quomodo illud suscipiant, quod certe boni Dei mandatum est: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) Quidquid enim dixerint in defensionem illius testimonii, hoc nos in satisfactionem praesentis sermonis aptabimus. (Vers. 44.) «Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens: Sicut mater, ita et filia ejus. Filia matris tuae es, quae projecit virum suum, et filios suos, et soror sororum tuarunt tu, quae projecerunt viros suos, et filios suos.