# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.281-299

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.281 to 5.164.299. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.281
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.281

» LXX: « Haec sunt omnia quae dixerunt contra te in parabola, dicentes: Sicut mater, et filia. Filia matris tuae tu es, quae repulit virum suum, et filios suos: et sorores sororum tuarum quae repulerunt viros suos, et filios suos. Post κατάλογον vitiorum et correptionis [Al. correptiones] Jerusalem, per quam retrahitur ad salutem, aptatur ei tritum vulgi sermone proverbium, sive ut Septuaginta transtulere, parabola: Qualis mater, talis et filia. Mater autem Jerusalem, sicut et supra et in consequentibus scriptum est, Chethaea appellatur, interpretaturque insaniens, sive in amentiam vertens: per quae saeculi hujus incentiva monstrantur, quae captivam animam ducunt ad interitum, et a viro suo separant (haud dubium quin verbum Dei doctrinaque dicatur). Et soror sororum suarum, ut post paululum lecturi sumus, Sodoma vocatur, et Samaria: quarum altera gentilem vitam luxuriamque significat, altera haereticorum decipulas. Porro quod in Septuaginta legitur: Sorores sororum tuarum, quae repulerunt viros suos, et filios suos, non habet sensum. Quas enim alias sorores habebant Sodoma et Samaria, quae sorores sunt Jerusalem? Et hoc quaerendum, quos viros Sodoma Samariaque dimiserint, et quos projecerint filios? Nisi forte possimus hoc dicere, quod semper errantium fluctuent pedes, nec sint solida vestigia quae contra veritatem sunt; sed huc illucque discurrant, et circumferantur omni vento doctrinae, dum de falsitate transeunt ad aliam falsitatem (Ephes. IV). Et cum in primis frustra se sudasse cognoverint, ad secunda tertiaque transcendant. (Vers. 45 seqq.) « Mater vestra Hethaea (Al. Chethaea), et pater vester Amorrhaeus et soror tua major Samaria: ipsa et filiae ejus quae habitant ad sinistram tuam. Soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae ejus. Sed nec in viis earum ambulasti, neque secandum scelera earum fecisti paulo [Vulg. pauxillum] minus: pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
