# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.388-414

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.388 to 5.164.414. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.388

VI, 7). Porro quod pro deliciis (Al. divitiis) otium in Hebraico continetur, sciendum ad illum sensum pertinere: In desideriis est omnis anima otiosi; quod videlicet semper aliquid agendum sit, ne ager pectoris nostri, cessante manu, malarum cogitationum sentibus occupetur. (Vers. 52.) « Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens illis (Al. ab eis): justificatae enim sunt a te. » LXX: « Et tu sustine tormentum tuum in eo quod corruperis sorores tuas in peccatis tuis, quibus inique egisti super eas, et justificasti illas super te. » Secunda post naufragium tabula est, cum peccaveris, erubescere; et non illi subjacere increpationi, quae contra Jerusalem dicitur. Facies meretricis jacta est tibi, nescis erubescere (Jerem. III, 3). Portat autem tormentum suum, qui propria torquetur conscientia (Genes. IV), et in isto saeculo sustinet propria voluntate cruciatum, ne aeterna tormenta sustineat. Corrumpimusque fratres nostros, vel sorores peccatis nostris, quando per nostra peccata ad majora scelera provocantur. Quod dico, ita fiet manifestius: Finge aliquem in sacerdotali culmine constitutum non bene vivere, et deturpare operibus dignitatem. Nonne imitatione vitiorum ejus laicus frater corrumpitur? Nam et qui unum de minimis scandalizaverit, mola collo alligata, praecipitatur in profundum (Matth. XVIII, 6). Sorores quoque Jerusalem Sodoma, et Samaria justificantur: non quod per se justae sint, sed, ut diximus, comparatione pejoris. « Ergo et tu confundere; et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas. » LXX: « Et tu confundere, et suscipe ignominiam tuam: eo quod justificaveris sorores tuas. » Confusionem sequitur ignominia: ignominiam correptio: correptionem consolatio: consolationem salus: juxta illud Apostoli: Tribulatio operatur patientiam: patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V, 3-5). Haud dubium quin in futurum: quia in praesentiarum sua per confusionem peccata delevit. Tale quid et illud Evangelii sonat: Est confusio quae ducit ad mortem, et est confusio quae ducit ad vitam (Eccli.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
