Latin
5.164.45 to 5.164.63
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.45-63
Unproofread scanNot analysed yet
Et ut omne genus turpitudinis demonstraret, multiplici spurcitiae genere deformata sit. Nulli aulem dubium, quod AEgypto vicina sit Palaestina, dicente Domino ad Abraham: Dabo tibi omnem terram a fluvio AEgypti, usque ad fluvium magnum Euphratem (Gen. XV, 18), ut ex una parte AEgyptios, et ex altera babeat Assyrios, cum quibus et in posterioribus dicitur fornicata. Fornicatio autem Jerusalem cum AEgyptiis, idololatriae eorum imitatio est. Ad nostram autem Jerusalem, sive Ecclesiam, sive credentium animas, si fuerint negligenles, et omnibus vitiis patuerint, duplex maledictionis sermo dirigitur, ut audiant: Vae, vae tibi, ait Dominus Deus, juxta illud quod in Apocalypsi Joannis scriptum est: Vae super omnes habitatores terrae (Apoc. VIII, 13). Si enim sanctus dicit: Advena sum, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13), quare non peccator habitator terrae esse dicitur? AEdificat autem sibi lupanar, qui tota frontis libertate delinquit; juxta illud quod scriptum est: Peccator cum venerit in profundum iniquitatis, contemnit (Prov. XVIII, 3). Et exstruit altissimum locum in cunctis plateis: Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem. Et in omni capite viae aedificat; ut nulla peccatorum genera derelinquat; sed imitans scortum Proverbiorum, manifeste in plateis et in angulis platearum, praetereuntes stultos juvenes ad suos invitet amplexus, et polluat decorem animae, quem pro beneficio a Deo conditore sortita est (Prov. V et VII). Et omnia itinera ejus plena sunt turpitudinis, cunctisque cogitationibus quae vitiorum incentiva suppeditant, aperit cor suum, et crura divaricat, et fornicatur cum AEgyptiis vicinis suis, quorum exempla sectatur, ethnicis videlicet, qui in suis turpitudinibus gloriantur, et tam nefaria est, ut ipsos quoque superet in turpitudine. Et haec omnia facit, ut Deum ad iracundiam provocet. Magnarum autem carnium AEgyptii esse dicuntur, sive ob turpitudinis magnitudinem, sive ob peccatorum deformitatem.