Latin
5.164.463 to 5.164.486
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.463-486
Unproofread scanNot analysed yet
et Samariam pristinam recipere felicitatem, ut de Assyriis revertamur in terram Judaeam (IV Reg. ,XVII, XVIII). Legimus enim decem tribus capias a Phul, et Salmanassar, et Teglathphalassar regibus Assyriorum, et usque hodie ibi esse captivas, Jerusalem quoque tunc esse fabricandam, et omnes filias ejus, urbes videlicet, et viculos et castella, quae sub ipsius futura sint potestate, florituras ut prius floruerunt, et ipsam Jerusalem auro et argento, et pretiosis lapidibus exstruendam, de qua et Isaias vaticinetur: Constituam judices tuos sicut prius, et consiliarios tuos sicut a principio, et post haec vocaberis civitas justitiae, mater civitatum, fidelis Sion (Isa. I, 26); et nostra loquatur, Apocalypsis (Apoc. XXI): Et David cantat: Bene fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, et aedificentur muri Jerusalem (Ps. L, 20). Et in alio loco: AEdificabuntur civitates Judae, et habitabunt, et commorabuntur ibi, et semen eorum in aeternum dirigetur (Ps. LXVIII, 36). Nos autem horum perfectam scientiam, Dei judicio relinquentes, imo liquido confitentes [Al. confidente·]. post secundum adventum Domini Salvatoris, nihil humile, nihil futurum esse terrenum; sed regna coelestia quae primum in Evangelio promittuntur, hoc dicimus, quod in Ecclesiae statu, cuncta completa sint, et quotidie compleantur. Sodoma revertitur in antiquum statum, quando naturae suae reddita gentilis prius, et impia anima intelligit. Creatorem. Samaria recipit antiquam beatitudinem, haereticorum errore contempto, et juncta doctrinae, et fidei Christianae. Cumque illae reversae fuerant, et Jerusalem, visio pacis, quae interpretatur Ecclesia, revertetur in pristinum statum. De qua scriptum est: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV. 2); et Jerusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum (Ps. CXXI, 3); et in Apostolo: Quae autem sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra (Galat. IV, 26); et in eodem: Accessitis ad Sion montem, et ad civitatem Dei virentis Jerusalem coelestem, et millia angelorum frequentium [Al.