# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.551-568

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.551 to 5.164.568. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.551
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.551

Duae autem in praesenti Ezechielis prophetia Aquilae proponuntur. De prima nunc dicendum est, de altera in consequentibus disseremus. Et interim simplicem carpamus historiam. Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, sive ut vertere Septuaginta, plena ungnium, Nabuchodonosor rex Chaldaeorum est, de quo et Osee loquitur: Quasi Aquila super domum Dei (Osee VIII, 1). Iste multis imperans nation bus et innumerabili vallatus exercitu, venit super domum Dei, haud dubium quin templum significet: sive ut nunc Scriptura dicit, ad Libanum, de quo loquitur Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt (Zach. XI, 1, 2). Et crebro templum quod erat inclytum atque sublime, in Scripturis sanctis Libanus appellatur. Tulitque medullam cedri, et summitatem frondium ejus evellit, et transportavit eam in terram Chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam. Pro negotiatoribus, sive negotiationibus, muratam Septuaginta transtulerunt. Indicat autem Jechoniam regem Juda, quem cepit Nabuchodonosor cum matre sua et principibus populi, cunctisque opibus Jerusalem, et vasis templi; et transtulit in Babylonem, quae est in terra Chanaan, ibique consenuit. De cujus postea genere, sicut Matthaei Evangelistae Scriptura testatur (Matth. I), Dominus et Salvator noster natus est per Salathiel et Zorobabel. Qui protulit de semente ejusdem terrae, id est, de stirpe regia, Matthaniam patruum Jecboniae, cujus vertit nomen, et vocavit eum Sedeciam, et posuit regem in Jerusalem, multisque praefecit populis Et tamen in superficie posuit illum, nec potestatem ejus alta imperii radice firmavit: sed posuit eum. ut respiceretur, et sub potestate esset Babylonia, sive humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam: ut praeesset quidem populis Judaeorum; sed respiceret ad Babylonii jubentis imperium. Hoc est enim quod Scriptura dicit: Humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, subandiatur, aquilam.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
