Latin
5.164.588 to 5.164.604
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.588-604
Unproofread scanNot analysed yet
»Aquila secunda, id est, altera, et ipsa magna, plena plumis, multorum unguium, propter rapacitatem, et vastationem gentium plurimarum, rex AEgypti est Pharao. Et ecce vinea ista, subauditur rex Sedecias, qui a Nabuchodonosor in Jerusalem fuerat constitutus, coepit, inquit, mittere propagines suas ad eam, id est, ad regem AEgyptiorum, legatos dirigere, et ab eo contra regem, cui subditus erat, auxilium postulare. Hoc est enim quod Scriptura nunc dicit, ut irrigaret eam de areolis germinis sui. Quae in terra bona a Nabuchodonosor plantata erat, ut faceret frondea, et afferret fructum, et cresceret in vincam lationem: propterea jubetur prophetae, ut loquatur ad vincam, quae a Nabuchodonosor plantata fuerat, et ramos suos ad aquilam AEgyptiam miserat: nunquid prosperabitur quia hoc facere conata est, et non statim omnes propagines ejus et palmites siccabuntur? Et non, inquit, in brachio grandi, neque in populo multo? Fugiens enim Sedecias, et regis AEgyptii auxilio destitutus, a ducibus Nabuchodonosor in desertis Hierichontiis [Al. Hierichuntis] comprehensus est: et cuncti ejus socii huc illucque dispersi sunt, sicut in volumine Regum et Paralipomenon et Jeremiae scriptum est (IV Reg. XXV; Jerem. XXXIX, LII). (Vers. 11 seqq.) «Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem. Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et accipiet ab eo jusjurandum: sed et fortes terrae tollet, ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud. Qui recedens ab eo, misit nuntios ad AEgyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Nunquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et qui solvit pactum, nunquid effugiet?