# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.642-659

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.642 to 5.164.659. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.642
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.642

Ergo qui contemnit juramentum, illum despicit per quem juravit: illique facit injuriam, cujus nomini credidit adversarius. Propter quam causam expandam, inquit, super eum rete meum, et comprehendetur sagena mea, et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum illic. Quidquid igitur contra Sedeciam fecit Nabuchodonosor, non suis fecit viribus, sed ira Dei, in cujus nomine fuerat pejeratum. Secundum anagogen, licet violenta videatur interpretatio, hoc sciendum, quod quomodo caetera animantia, et ad bonam et ad malam partem referri solent; ita et de aquila, et de leone. In bonam partem dicitur: Catulus leonis Juda (Genet. XLIX, 9). In contrariam: Adversarius noster diabolus quasi leo rugiens Circuit (I Petr. V, 8). Et illud in Psalmo: Insidiatur in absconditis, sicut leo in cubili suo: insidiatur ut rapiat pauperem (Psal. X, 9). In bonam partem de aquila dicitur, quod justus dives effectus faciat sibi alas sicut aquilae, ut possit reverti in domum praecessoris sui. Et in Isaia scriptum est, quod Justi pennas afferant sicut aquilae (Isa. XL): currant et non lassentur: ambulent, et non esuriant. Recte autem ille qui dixerat: Fortitudine faciam, et sapientia intelligentiae auferam terminos gentium, et vires earum depraedabor: et commovebo civitates quae habitantur, et orbem terrarum universum apprehendam manu quasi nidum, et sicut confracta ova (Isa., X, 13, 14), nunc sub persona aquilae describitur: quod nequaquam velit de Libano, qui interpretatur candor, et refertur ad thymiama, parvula atque humilia virgulta perstringere, sed summitates cedrorum, et de principibus, ac de stirpe regia, juxta illud Habacue: Escae ejus electae (Habac. I, 16), Ponitque testamentum, cum his quos ceperit, ut regi Babylonio colla submittant, et impleant illud quod Apostolus loquitur: Quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Et in alio loco: Quos tradidi, inquit, Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
