# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.677-697

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.677 to 5.164.697. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.677

Ego Dominus locutus sum et facio. » Hoc quod in Septuaginta legitur: Et dabo de capite ramorum ejus, ex Theodotionis editione additum est. Rursumque quod sequitur: Et rami ejus restituentur, obelo praenotandum est, quia in Hebraico non habetur. Verus Nabuchodonosor propterea sumit de medulla cedri sublimis, de vertice ramorum ejus, ut sit regnum ejus humile, et non elevetur. Dominus autem Deus Pater omnipotens, qui locutus est ad Ezechielem, tollit de stirpe regia, et de genere David; et plantat super montem excelsum et eminentem, qui loquitur in Psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus (Psal. II, 6). Defecerat enim princeps de Juda, et dux de Israel, donec veniret cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium (Gen. XLIX). Iste erupit in germen, et fecit fructum, et cedros omnes sua sublimitate superavit, ita ut habitent sub eo omnes volueres coeli, et cuncta volatilia illius protegantur umbraculo. De quo dicit Habacuc: Cornua in manibus ejus, ibi abscondita est fortitudo ejus(Habac. III, 4); et qui congregare desiderat quasi gallina pullos suos sub alas suas(Matth. XXIII): ut omnia regionis ligna cognoscant quod ipse sit Dominus. Tropologice de credentibus loquens: Iste est qui Israel quondam sublime lignum humiliavit, et exaltavit humilem gentium populum, qui exsiccavit lignum viride Judaeorum, florens et germinans in Lege et Prophetis: et frondere fecit lignum aridum nationum, ut quod semper locutus est, opere compleret. Hoc idem significant [Al. significans] Simeonis in Evangelio verba dicentis: Ecce hic positus est in ruinam, et resurrectionem mullorum (Luc. II, 34); et granum sinapis, quod cum minimum sit omnibus seminibus, postquam creverit, avium habitaculum est (Matth. XIII, 32). Quidam aliter interpretantur, lignum sublime humiliatum, et humile exaltatum, referentes ad passionem Domini Salva toris.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
