# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 5.164.89-114

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 5.164.89 to 5.164.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/5.164.89

Quando vero adoravit idola, et religionem in impietatem mutavit, nequaquam legitima illius appellantur. Quod non solum in lege et caeremoniis, sed in sabbatis quoque et diebus festis et neomeniis accipiendum est. Dans enim legem, ait: Sabbata mea et dice festos meos (Exod. XXXI; Deut. V). Quando autem recesserunt a Deo, dicitur eis: Neomenias vestras, et Sabbata, et diem magnum non recipiam: jejunium et otium, et solemnitates vestras odit anima mea (Isa. I, 14). Quod et de populo scriptum est (Deut. VII). Qui enim prius Dei populus vocabatur, postquam recessit a Domino, dicitur de eo ad Moysen: Peccavit populum tuus quem eduxisti de terra AEgypti (Exod. XXXII, 7). Quae hic extensio manus, alibi elevatio sive visitatio dicitur. Quando enim peccantem non corripit Deus, contrahit manum suam. Sin autem peccaverit, et in Dei lege coeperit segrotare, mittitur ad eum visitatio; juxta illud quod in Psalmo canitur: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum (Psal. LXXXVIII, 31, 32). Et in hoc propheta scriptum est: Terra si peccaverit mihi ut delinquat delictum, extendam manum meam super eam, et conteram firmamentum pacis ejus, et reliqua. In quo quaerimus, quid sit inter extensionem manus, et emissionem ejus. Loquitur autem diabolus ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in facie benedixerit tibi (Job II, 5). Videturque mihi mitti manus, ad probationem eorum quibus mittitur: extendi autem, ad poenas eorum qui merentur supplicia. Nec solum extensio et immissio; sed expansio manus Dei dicitur, Isaia ex persona Domini proclamante: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Isa. LXV, 2). Sanctus quoque levare narratur manus. Scriptura dicente: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
