# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.12

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.12

in quo invenietur, in eo judicabitur. (Vers. 25.) « Et dixistis: Non est aequa via Domini. Audite (Vulg. addit ergo], domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? » Reddit causas quare Domini justa sententia sit: Putatis me, ait, iniquum, ut peccatu patrum reddam filiis; et aliis comedentibus uvam acerbam, aliorum dentes obstupescant (Jerem. XXXI)? Ecce unusquisque in suo peccato moritur, et in sua justitia vivificatur; in utroque non praeterita, sed praesentia [judicantur ]. Quin potius vestra iniqua sententia est, qui putatis parabolam non esse parabolam, sed sic eam accipitis, quasi historiae veritatem, ut aliorum scelera in aliis puniantur.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
