# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.14

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.14

(Vers. 27, 28.) « Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium atque justitiam, ipse animam suam vivificabit. Considerans enim vertit [Vulg. et avertens] se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. » E contrario, ait, gentium populus non habens notitiam Dei, et impius, si se averterit ab impietate sua, quam prius operatus est in idololatria, et fecerit ea quae Israeli lege praecepta sunt: ipse prius mortuus vivificabit animam suam, vidensque se interisse in iniquitatibus quas operatus est, credet in eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6): vita vivet, et non morietur.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
