Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.17
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 31.) «Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis. »Proprie ad Israel iste sermo dirigitur, ut agant poenitentiam, et relinquant iniquitates, sive praevaricationes suas, quibus in Deum praevaricati sunt. Potest autem et ad utrumque populum intelligi: ut et Israel, et gentium turba, sua vitia derelinquens convertatur ad eum qui possit sanare contritiones suas.