# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.2.19-34

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.2.19 to 6.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.2.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.2.19

XXIX) posuimus non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam. Et quanquam non auderemus quidpiam dicere, nec vas fictile loqui contra figulum, Quare ita, vel ita me fecisti? tamen scandalum patiebamur occultum, quod injustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. Si enim reddit peccata patrum super filios in tertiam et quartam generationem, injustum videtur ut alius peccet, et alius puniatur. Sed ex eo quod sequitur: His qui me oderunt, comminationis, sive praecepti scandalum solvitur. Non enim ideo puniuntur in tertia et quarta generatione, quia deliquerunt patres eorum, cum patres potius qui fuerunt peccatores puniri debuerint; sed quia patrum exstiterunt aemulatores, et oderunt Deum haereditario malo, et impietate in ramos quoque de radice crescente. Solent in hoc loco haeretici, qui vetus non recipiunt Instrumentum, contra Creatorem dicere: Quam botrus et justus Deus Legis et prophetarum, qui quiescens, et silens ad peccata patrum, reddit his qui non peccaverunt; imo quanta in eo crudelitas, ut iram suam usque ad tertiam et quartam extendat generationem! Quibus nos respondebimus, et in hoc Dei Creatoris dementiam demonstrari. Non enim truculentiae est et severitatis, iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem, sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit: Domine Deus miserator, et misericors, patiens et multae miserationis; et infert: reddens iniquitatem patrum super filios, et filios filiorum, hoc indicat, quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Sin autem vindicta peccantium differtur in tertiam et in quartam generationem, cura justis sanctisque quid amplius facit. Sequitur: Et servans justitiam et misericordiam in multa millia, his qui custodiunt mandata ejus, et faciunt praecepta illius. Scriptum est in Proverbiis: Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis: sic iniquitas his qui utuntur ea (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
