Latin
6.2.35 to 6.2.56
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.2.35-56
Unproofread scanNot analysed yet
X, 26). Ex quo perspicuum est, non aliorum dolere dentes et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederint. Est autem loci istius hic sensus: Quomodo si quis velit dicere: Patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est, et nullam habens consequentiam: sic iniquum est atque perversum peccare patres, et filios nepotesque cruciari. Suat qui hoc quod in Exodo scriptum est: Reddens iniquitates patrum super filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis levem [Al. lenem] punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentis; filium vero, si cogitatio peccatum conceperit; nepotes, si quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetraveris; pronepotem autem, hoc est, quartam generationem, si non solum feceris quod malum est et scelestum, sed in tuis sceleribus glorieris, secundum illud quod scriptum est (Prov. XVIII, 3): Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit [Al. contemnet]. Deus igitur primos et secundos stimulos cogitationum, quas Graeci …vocant, sine quibus nullus hominum esse potest, nequaquam punit; sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa quae fecerit, noluerit corrigere poenitentia. Unde scriptum est: Nullus hominum sine peccato, nee si unius quidem fuerit diei vita ejus. Numerabiles autem anni vitae illius (Job. XIV, 4, 5). Et in alio loco: Quis gloriabitur castum se habere cor (Prov. XX, 9)? Et rursum: Astra quoque non sunt munda in conspectu ejus: et adversus angelos suos perversum quid excogitavit (Job. XXV, 5). Sin autem sublimis illa natura peccato non caret, quid dicendam est de hominibus, qui fragili carne circumdati, debent loqui cum Apostolo: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hu jus (Rom. VII, 24)? Et illud, ut cum omnia fecerimus, debeamus dicere Serti inutiles sumus: quod deluimus facere, fecimus (Luc.