Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.20
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 32.) «Quia nolo mortem morientis (Al. peccatoris), dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. »Nolo, inquit, vos mori, quos in salutem genui. Filios enim genui, et exaltari: ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Revertimini ergo, et vivite. Non dicitur revertimini, nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea ejus deseruere comitatum. Et vivite per poenitentiam qui estis mortui per peccatum. Igitur Israel, quia non revertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est.