# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.20

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.20

(Vers. 32.) « Quia nolo mortem morientis (Al. peccatoris), dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. » Nolo, inquit, vos mori, quos in salutem genui. Filios enim genui, et exaltari: ipsi autem spreverunt me (Isa. I, 2). Revertimini ergo, et vivite. Non dicitur revertimini, nisi his qui prius cum Deo fuerant, et postea ejus deseruere comitatum. Et vivite per poenitentiam qui estis mortui per peccatum. Igitur Israel, quia non revertitur ad pristinum statum, mortuus esse credendus est.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
