# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.21.31-42

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.21.31 to 6.21.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.21.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.21.31

III). Perspicuumque est sub metaphora leaenae, leunculorum, et leonis, rursumque alterius leonis, illa describi quae eo tempore jam facta erant, quo haec propheta dicebat. Postquam enim Jerusalem eduxit de stirpe regia Joachaz filium Josiae, et constituit in regem, tam crudelis in brevi exstitit tempore, ut tropologice cepisse praedas, et homines devorasse memoretur. Ad quem cum venisset AEgyptius, cepit eum non absque vulneribus, sive in fovea, ut proprie in Hebraico continetur: ut conservet tropologicam captionem leonum, qua semper in foveiscapi solem. Et adduxit cum in chamo sive in catenis in terram AEgypti, ibique mortuus est. Quod cum vidisset mater ejus Jerusalem, quae eum genuerat, quae nutrierat, quae constituerat in regnum, quod perisset exspectatio ejus, tulit de aliis regibus Jechoniam, filium Joacim, et constituit in regem. Qui et ipse praecessoris imitatus crudelitatem, sub leonis feritate describitur, quod homines devorarit, multas viduas fecerit, ad desertum adduxerit civitates: et ad vocem rugitus ejus territa sit universa provincia, ita ut convenirem ad eum gentes, et expanderent super eum rete suum, et in fovea caperent, et minerent eum in caveam, et in catenas, non quod hoc Jechoniae factum sit, ipse enim se tradidit regi Babylonio, et in Chaldaeam asportatus est; sed ut leonis servetur translatio, qui capitur in foveis, catenisque constringitur, et in caveis reservatur. Alioquin juxta historiam, hoc de Sedecia legimus, qui post Jechoniam rex Jerusalem constitutus est. Et haec fecit occasio, ut quia catenae leguntur, et caveae, et career nominatur, Sedeciam potius quam Jechoniam plerique intelligant. Servatus igitur in carcere est, nec interfectus, et tantummodo sublatus e regno. Caeterum Sedeciam caecum ductum in Babylonem, ibique statim occisum, narrat historia.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
