# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.22.1-17

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.22.1 to 6.22.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.1

(Vers. 10 seqq.) « Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. Et factae sunt ei virgas solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus in frondes. Et vidit altitudenem suam in multitudine palmitum suorum; et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccabit fructum ejus; emarcuerunt, et arefactae sunt virgae roboris ejus, ignis comedit eam. Et nunc transplantata est in desertum in terra invia et sitienti. Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructus ejus comedit, et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium: planctus est, et erit in planctum. » LXX: « Mater tua quasi vinea, sicut flos in malis granatis in aqua plantata. Fructus ejus et germen illius factum est ex aqua multa. Et facta est ei virga fortitudinis in tribum ducum: et exaltata est magnitudine sua in medio propaginum. Et vidit magnitudinem suam in multitudine palmitum suorum, et confracta est in furore: in terram projecta est, et ventus urens arefecit electa ejus. Vindicati sunt, et arefacta est virga fortitudinis ejus. Ignis consumpsit eam, et nunc plantaverunt eam in deserto in terra sine aqua, et exivit ignis de virga electorum ejus, et comedit eam, et non erat in ea virga fortitudinis. Tribus in parabolam lamentationis est, et erit in planctum. » Diversis sermonibus una res dicitur. Et quomodo in superioribus legimus Jerusalem pulchrae mulieri comparatam, et rursum leaenae quae in cubili suo leones nutrierit: sic nunc viti vel vineae pulcherrimae comparatur, quae super aquas plantata sit multas, et idcirco humore nutriti palmites in tantum increverint, ut unus palmes, quem Scriptura virgam solidissimam, sive fortissimam nuncupat, profecerit in sceptra dominantium.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
