# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.22.18-34

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.22.18 to 6.22.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.18

Pro quo vertere Septuaginta, in tribum ducum, ut scilicet reges ex ea fierent. Tantae autem erat ipsa vinea pulchritudinis, ut splendor viroris ejus, floribus mali punici coaequaretur, quod in Hebraico dicitur: Quasi vinea in sanguine tuo, rubore florum sanguini comparato. Exaltata ergo vinea erecta, Quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6), evulsa est in furore Domini in terramque projecta, ut ruinas Jerusalem, elegans vitis translatio custodiret. Quamvis enim pulchra sit vinea, et longis propaginibus extendatur, si hastilia calamosque subtraxeris, terrae juncta, arescit calore, maxime si ventus urens, quem Graeci … vocant, siccaverit fructum ejus, ut emarcescat, et quasi ignis cremetur ardoribus. Quod autem in Septuaginta additum est: Vindicati sunt, pro eo quod in Hebraico scriptum est, emarcuerunt, quam consequentiam habere possit, scire non valeo. Illa igitur vinea tantae ubertatis, et fructuum, tantaeque pulchritudinis, quomodo nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti? Significat autem terram Babylonis ad quam translati sunt, vel AEgyptum, quo confugerunt, aut ipsam terram Judaeam, in qua pauci pauperes remanserunt, quibus praefectus erat Godolias [Al. Gotholias], ut congregaret et regeret reliquias populi (IV Reg. XXV). Contra quem surrexit de stirpe regia, et de virga ramorum vineae Ismael, qui interfecit eum in Maspha (Al. Masepha], et comedit omnem fructum vineae, et exinde non fuit in ipsa vinea virga fertis, et sceptrum dominantium (Jerem. XL et XLI). Nullus enim remansit de regibus qui populum gubernaret, sed cum Joannam filio Careae ad AEgyptum confugerunt. Idcirco planctus est, et parabola lamentationis, ut plangatur regium genus quod in Judaea ultra cessavit, donec veniret cui repositum est, Et ipse erat exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10). Ex quo perspicuum est, et superiorem lectionem, in qua dicitur: Quare mater tua leaena inter leones cubavit?

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
