# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.22.35-48

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.22.35 to 6.22.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.22.35

et hanc in qua scriptum est: Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata, ad Jerusalem pertinere, quae perdidit leones et palmites suos, et non remansit in ea virga quae consurgeret in tribum, sive in sceptra dominantium. A planctu enim incipit, et finitur in planctu. Assume planctum super principes Israel, hoc est, in principio et nunc in fine, planctus est; et lamentatione, planctuque parabolae stirps regia prosequenda. Porro secundum anagogen, quod alii ad coelestem referunt Jerusalem, ut dicant ex ea in istam vallem lacrymarum plurimos corruisse, et reges esse desisse, et vineam quondam pulcherrimam vento urente siccatam, ita ut nullus in ea virentium palmitum remanserit, quam postea sub urbis figura plangat Jeremias, nos intelligimus (Matth. XXIV) super Ecclesiam, eo quod in novissimo tempore multiplicata iniquitate, refrigescat (Al. refrigescet) charitas multorum: ita ut probentur si fieri potest etiam electi Dei, et principes ejus capiantur retibus diaboli, qui non sit unius regis captione contentus, sed quotidie reges et principes capere festinet, secundum illud quod scriptum est: Escae ejus electae (Habac. I, 16). Palmites quoque Ecclesiae qui dudum floribus et rubori sanguinis aequabantur, postea vento siccentur. Quam expositionem et Evangeli quoque parabola sonat, in qua sole orto, ea quae germinaverant, aestuaverunt, et repente siccata sunt (Marc. IV); ita ut vix remaneat unus e palmitibus qui consurgat in virgam, et dignus populi princeps fiat. Quod aliis verbis loquitur Amos: Inducam famem et sitim super terram: non famem panis et sitim aquae, sed famem audiendi sermones Dei (Amos VIII, 11). Unde debemus plangere, et lamentari super principes Israel, quorum vitio et superbia Judaea deserta, et capta est Jerusalem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
