Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.24
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2, 3.) «Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, loquere senioribus Israel, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Nunquid ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. »Sanctis et congrua interrogantibus datur promissio: Adhuc loquente te dicam, Ecce adsum. Peccatoribus autem, quales fuerunt seniores Israel, et quorum scelera in consequentibus propheta describit, non datur responsio; sed increpatio pro peccatis: et addit jusjurandum, Viro ego, ut firmior sit sententia denegantis. Quod autem dixere LXX, Si respondero vobis, Symmachus manifestius transtulit, Non respondebo vobis.