# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.25

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.25

(Vers. 4.) « Si judicas eos: si judicas, fili hominis. » LXX: « Si ultus eos fuero ultione, fili hominis. » illi quidem ad interrogandum me venerunt, cupientes de his, quibus ambigunt, et futura cognoscere; tu autem, fili hominis, judica eos, ut non prophetae sit responsio, sed sententia judicantis pro iniquitatibus quae fecerunt, et patrum secuti sunt scelera. Ved certe, si ullus eos fuero ultione, ut sit sensus: Tanta iniquitate cooperti sunt, ut ne emendatione quidem, et correptione sint digni, secundum illud quod in propheta dicitur: Non visitabo ultra filias vestras, et nurus vestras, cum moechatae fuerint (Osee IV, 14). Unde et peccatores, qui in profundum venere peccati, dimittuntur ut faciant desideria cordis sui (Prov. XVIII).

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
