Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.28
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 7.) «Et dixi ad eos: Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis AEgypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. »LXX: «Et dixi ad eos: Unusquisque. abominationes oculorum suorum projiciat, et in adinventionibus AEgygpti non polluatur: ego Dominos Deus vester. »Pro offensionibus, quae Hebraice dicuntur SECUSE (…),Symmachus interpretatus est, nauseas, Aquilae secunda editio, abscissiones, ut significarent abjiciendas ab oculis lippitudines, et quasi nauseas, quae non solum aspectum impediunt, sed e contra cernentibus vomitum creant GELULE (VnSa) quoque verbum Hebraicum, est, quod LXX adinventiones, Aquilae prima editio, inquinamenta; secunda, Symmachusque et Theodotio, idola interpretati sunt: quos et nos in praesentiarum secuti sumus. Praecipit autem exeuntibus primum de AEgypto, ut obliviscantur idolorum, quibus multo tempore servierunt, imo abjiciant ea ab oculis suis, ut ne aspectu quidem digna habeant; et quibus multo tempore polluti sunt, ultra non acquiescant. Ego, inquit, Dominus Deus vester; non portenta AEgyptia, non variorum figmenta monstrorum. Sed et nobis, quando eximus de AEgypto, jubetur ut offensiones oculorum nostrorum abjiciamus: ne scilicet his delectemur, quibus antea delectabamur in saeculo; ne simulacris AEgypti polluamur, adinventionibus videlicet philosophorum atque haereticorum, quae recte idola nominantur. A spectaculis quoque, imo offensionibus AEgypti, removeamus oculos, arenae, circi, theatrorum, et omnibus quae animae contaminant puritatem, et per sensus ingrediuntur ad mentem; impleturque quod scriptum est: Mors intravit per fenestras vestras (Jerem. IX, 21).