Latin
Book 6
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3, 4.) «Vivo ego, dicit Dominus, si erit vobis ultra parabola haec in proverbium in Israel. Ecce omnes animae meae sunt, ut anima patris, ita et anima filii mea est. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. »LXX: «Vivo ego, dicit Adonai Dominus, si fuerit ultra, ut dicatur haec parabola in Israel; quia omnes animae meae sunt. Quomodo anima patris, ita anima filii mea est. Anima quae peccaverit ipsa morietur. »Quid significet, Vivo ego, dicit Dominus, et parabola, vel proverbium, supra plenius diximus: quae nequaquam dicetur in Israel, sed in bis qui Dei notitiam non habent, nec possunt perspicere veritatem. Omnes, inquit, animae meae sunt; juxta creaturam, non juxta meritum, ut Moyses appellabatur homo Dei, de quo scriptum est: Oratio Moysi hominis Dei (Deut. XXXIIII, 1). Et Elias qui ad quinquaginta militum principem loquebatur: Et si homo Dei ego sum, descendat ignis de coelo super te, et super quinquaginta viros (IV Reg. I, 12). Homo vero peccati et filius iniquitatis, non vocatur homo Dei, sicut servus et famulus Dei hi appellantur, de quibus dici non potest: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Et iterum: A quo enim quis vincitur, ejus et servus est (II Petr. II, 19). Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum ad filios non redundant; sed anima quae peccaverit, ipsa morietur; non abolitione substantiae, sed ex ejus consortio, qui dicit: Ego sum vita (Joan. XIV, 6); et alibi loquitur: Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Joan. XI, 26); et: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum custodierit, mortem non videbit in sempiternum (Joan. VIII, 51). Vita enim nostra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3): quia (Al. qua) victuri sumus quando Christus apparuerit vita nostra in gloria (Ibid. 4); et implebitur illud quod scriptum est: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aetenam: et in judicium non venit, sed transibit de morte in vitam (Joan. V, 24). Illud autem quod a Balaam dicitur: Moriatur anima mea in animabus justorum (Num. XXIII, 10): hunc habet sensum, ut cupiat mori saeculo atque peccato, ac vivere cum justorum animabus, quorum vita Christus est, et possunt canere: Placebo Domino in regione viventium (Psal. CXIV, 9). Non est enim Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 32). Et si Balaam, ut verisimile est, in linguam nostram translatum, vanum populum sonat: perspicuum est quod vanus prius gentium populus desideret habere consortium cum animabus justorum, Abraham, Isaac et Jacob, qui εύΟά. ? ; ,id est, recti et justi nuncupantur. Unde et Geneseos liber ex eorum vocabulo nomen accepit.