# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.30

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.30

« Nolueruntque audire me. Unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola AEgypti reliquerunt. » LXX: « Et noluerunt audire me. Abominationes oculorum non projecerunt, et adinventiones AEgypti non reliquerunt. » Propterea, inquit, irritaverunt me, et recesserunt a me, quia noluerunt audire me. dum liberum homini servatur arbitrium: et fecerunt omnia, quae ne facerent lege praecepi, statim desperantes salutem, et mussitantes contra Moysen, Deique repromissionibus diffidentes. Unde sequitur:

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
