# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.33

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.33

(Vers. 10 seqq.) « Ejeci ergo eos de terra AEgypti, et eduxi in desertum, et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi illis, quae faciat homo, et vivat in eis. Insuper et sabbata mea dedi eis, ut esset signum inter me et eos, et scirent, quia ego Dominus sanctificans eos. Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciet homo et vivet [Vulg. faciens homo vivet] in eia, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos, et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus, de quibus ejeci eos in conspectu earum. » Haec ad cos dicuntur qui educti sunt de AEgypto in desertum: ut AEgyptiorum vitiis liberati facilius in solitudine praecepta Dei complerem, et judicia ejus facerent, et sabbata custodirent. Quae in signum data sunt inter eum qui dedit, et eos quibus data sunt, Scriptura dicente: Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Et tu praecipe filiis Israel, dicens: Videte, et Sabbata mea custodite, quod est signum inter me et vos in generationibus vestris; ut sciatis quod ego sum Dominus qui sanctifico vos, et custodite sabbatum, quoniam sanctum est vobis. Qui violaverit illud, morte morietur. Omnis qui fecerit in eo opus, interficietur anima illa de medio populi sui (Exod. XXXI, 12, 13, 14). Ergo Sabbatum et circumcisio in signum data sunt veri sabbati, et verae circumcisionis: ut sciamus nobis in perfecto et aeterno Sabbato requiescendum a saeculi operibus, et non praeputium, sed cor circumcidamus. Unde in sex diebus operantes, die septimo requiescimus, ut nihil aliud die ac nocte faciamus, nisi omne quod vivimus, deberi Domino noverimus, et redeunte hebdomade, totos nos ejus nomini consecremus, ut per sanctificationem diei recordemur Domini qui sanctificat nos. Haec praecepta et justificationes, et observantiam Sabbati dedit Dominus in deserto, ut facientes illa viverent in eis: non de illis ad majora transirent, sicut in Evangelio promissum est. Quae illi violaverunt, non semel nec parum, sed vehementer, ut violationis έπίτΛΊΐς monstraretur. Dixit ergo et in sua mente decrevit, ut effunderet furorem suum super eos in deserto, et consumeret eos, quando locutus est ad Moysen: Dimitte me, et iratus furore contra eos, delebo illos (Exod. XXXII, 10). Sed noluit facere, parcens AEgyptiis, et caeteris gentibus, ne scandalizarentur et ipsi quorum miserius est, exspectans poenitentiam conversorum. Notandumque quod quando constitutis in AEgypto loquebatur post offensam: Feci, ait, propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum. Tunc enim adhuc in medio erant, quia necdum exierant; nunc autem postquam egressi sunt, dicitur, de quibus ejeci eos in conspectu earum.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
