# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.34.14-33

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.34.14 to 6.34.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.34.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.34.14

Si enim ex eo quod non sunt introducti in terram repromissionis, periisse credendi sunt; ergo et Moyses periit, qui vidit tantum terram repromissionis, et non est ingressus in eam. De quo in libro Jesu Dominus loquitur: Moyses famulus meus mortuus est (Josue I, 2). Et in Malachia: Mementote Legis Moysi servi mei (Matach. IV, 4). Et in Jeremia, quasi de amico, et familiarissimo suo loquitur Dens: Si steterint Moyses et Samuel in conspectu meo (Jerem. XV, 1). Alioquin et Moysi preces exauditas esse credendum est, quando pro populo interpellans, ait: Si dimittis eis peccatum, dimitte; sin autem non vis, me dele de libro tuo quem scripsisti (Exod. XXXII, 31, 32). Ut autem sciamus sententiam Dei in filios et famulos, non ad perditionem, sed emendationem fieri, audiamus testimonia Scripturarum. Fili, ne contristeris ad disciplinam Domini, neque deficias quando ab eo argueris (Prov. III, 11). Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Et in alio loco: Cum interficeret eos, tunc quaerebant eum (Psal. LXXVII, 34). Et in Deuteronomii Cantico: Ego interficiam, et ego vivi· ficabo (Deut. XXXII, 39). Possumus et hoc juxta litteram dicere quod non deleverit eos, neque consumpserit cum stirpe sua atque progenie, sed interfectis patribus, pepercerit filiis, quos in terram repromissionis induxit.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
