# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.35

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.35

(Vers. 18 seqq.) « Dixi autem ad filios eorum in solitudine: In praeceptis [sive legitimis) patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec idolis (sive cogitationibus) eorum polluamini. Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate, et judicia mea custodite, et facite ea, et sabbata mea sanctificate, ut sit signum inter me et vos, et sciatur (sive ut sciatis) quia ego sum Dominus Deus vester. » Post interfectionem patrum qui in eremo corruerunt, praecepta dat filiis, in quorum salute misertus est patrum. Et pepercit, inquit, oculus Domini super cos, ne omnino interficeret eos atque deleret, sed patres in filiis reservaret: eademque testatur, quae et patribus est locutus; ut postquam in praeceptis illius ambulaverint, et judicia illius custodierint, et sanctificationem sabbati quod signum datum est, reservaverint: tunc sciant quia ipse sit Dominus Deus corum. Praecepta autem, et legitima patrum, et judicia eorum, errorem inolitum significat: ne peccata eorum imitentur, quorum tormenta perspiciunt.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
