# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.4.114-139

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.4.114 to 6.4.139. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.114

XIV, 13, 14). Octavum est: Pignus debitori red, diderit. Non omni debitori, alioquin multis occasio recipiendorum pignorum, fiet divitiarum materia; sed ei debitori, de quo in lege scribitur, quod pauper sit, et proprium opposuerit vestimentum et ante solis occasum operimentum recipere debeat (Deut. XXIV), ne cruciatus frigore, clamet ad Dominum, qui ultor est ejus injuriae. Sin autem juxta ea quae sequuntur panem esurienti dare debemus, et nudum operire vestimento (Exod. XXII), quanto magis suum reddere, si tamen debitoris, indubitata paupertas est? Possumus quoque pignus reddere debitori, quando ei, cui dilectione conjungimur, et qui nobis debet mutuam charitatem, reddimus pignus suum, nihil debiti ejus apud nos ultra retinentes. Nonum possidet locum: Per vita nihil rapuerit, sive juxta Septuaginta, rapinam non rapuerit. De raptoribus et Apostolus loquitur,, quod inter caeteros peccatores ne vescendum quidem cum hujuscemodi sit, omnisque rapina mixta violentiae est (I Cor. V). Nisi enim vis fuerit illata; rapina non proficit. Est autem et sancta violentia, rapinaque optabilis, de qua scribit et Evangelium: A diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. XI, 12). De qua et Judas frater Jacobi loquitur: Et alios quidem de igne rapite; aliorum vero qui judicantur miseremini (Judae 23). Et e contrario adversariae potestates in pernicie m eorum, quos rapiunt, praedam rapere festinant. Quod significat et Jacob, dicens: Bestia mala comedit eum: bestia rapuit Joseph (Gen. XXXVII, 33). Unde et oves Domini quae sequuntur eum, non rapiuntur de manibus ejus. Et ipse dicit: Pater quod dedit mihi, omnibus majus est, et nemo potest rapere de manu [Al. addit mea] Patris mei (Joan. X, 29). Ex quo perspicitur una Patris Filiique potestas, virtus atque substantia. Si enim de Filii manu, quae dedit Pater, nemo potest rapere, et haec eadem in Patris manu sunt quae non rapiuntur ab eo, liquido comprobatur, omnia Patris et Filii esse communia, et in Filii manu tenere Patrem, sicut Patris manu tenentur quae Filii sunt.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
