# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.4.140-159

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.4.140 to 6.4.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.140

Decimum est: Panem suum esurienti dederit. Per quod docemur eleemosynam non saturis faciendam, sed esurientibus; nec dandum panem his qui ructant plenitudine, sed his qui inanitate cruciantur. In pane autem omnis continetur cibus. Et significanter dicitur, suum: ne de rapinis, et usuris et alieno malo quaesitum panem, vertamus in misericordiam: Redemptionem enim animae viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8). Quod multos facere conspicimus, clientes et pauperes, et agricolas; ut taceam de militantium et judicum violentia, qui opprimunt per potentiam, vel furta committunt, ut de multis parva pauperibus tribuant, et in suis sceleribus glorientur, publiceque diaconus in Ecclesiis recitet offerentium nomina: Tantum offert illa, tantum ille pollicitus est, placentque sibi ad plausum populi, torquente ces conscientia. Damusque materiam miseris, ut gaudeant, ad ea quae tribuunt, et non lugeant ad ea quae rapuerint. Melius autem est ut intelligamus panem justi eum esse qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51); et quem in oratione nobis tribui deprecamur: Panem nostrum subslantivum sive superventurum da nobis (Matth. VI, 11); ut quem postea semper accepturi sumus, in praesenti saeculo quotidie mereamur accipere. Hunc panem justus esurientibus tribuit, de quibus scriptum est: Beati qui esuriunt et sitiunt (Matth. V, 6). Quia qui justus est, communem omnium panem, suum facit proprium, qui defecerat in Judaea, propheta dicente: Auferam ab eis fortitudinem, sive baculum panis. Hoc quod loquimur, si tamen Christi sumus, imo quod propheta commemorat, panis credentium est et esurientium. Qui omnino non dandus est his, qui munduca verunt et biberunt et saturati sunt, et incrassati calcitraverunt, de quibus dicitur: Vae qui saturati estis nunc, quia esurietis (Luc. VI, 25), ne evomant illum, dicente Salomone: Evomet enim et contaminabit sermones tuos bonos (Prov.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
