# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.4.160-187

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.4.160 to 6.4.187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.160

XXIII, 8). Quod aliis verbis Salvator loquitur: Ne detis sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante poreos (Matth. VII, 6). Undecimum possidet locum: Et nudum operuerit vestimento. Qui sermo juxta superioris versiculi explanationem, dupliciter disserendus est ut et nudis tribuamus operimentum, Salvatore dicente: Nudus eram, et operuistis me (Matth. XXV, 36), et nudis fide atque virtutibus tribuamus vestimentum Christi, de quo scriptum est; Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Galat. III, 27). Hoc vestimento nudus erat, qui vestem non habens nuptialem, projectus est de convivio. De hac nuditate, et ad Jerusalem Dominus loquitur: Tu autem eras nuda et confusione [Al. confusionis] plena (Supra XVI, 7). Duodecimum numerum tenet; Et ad usuram non commodaverit, sive, ut LXX transtulerunt, pecuniam suam ad usuram non dederit. In Hebraico cunctarum specierum usura prohibetur; in LXX tantum pecuniae. Juxta quod et in quarto decimo Psalmo scriptum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram (Psal. XIV, 5). Et quomodo dicitur: Fratri tuo non foenerabis, alieno autem fenerabis (Deut. XXIII, 19, 20)? Sed vide, profectum: In principio Legis a fratribus tantum fenus tollitur; in propheta ab omnibus usura prohibetur, dicente Ezechiele: Pecuniam suam non dedit ad usuram. Porro in Evangello virtutis augmentum est praecipiente Domino: Foeneramini his a quibus non speratis recipere (Luc. VI, 35). Sequitur in tertio decimo loco: Et amplius, non acceperit. Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens Scriptura divina, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias qnam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive, ut appellat sermo divinus, abundantiae: verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem mediam. Qui justissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem, et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
