# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.4.92-113

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 6.4.92 to 6.4.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.4.92

IV, 4). Pulchre in Xysti Pythagorici sententiolis dicitur: Adulter est uxoris propriae, amator ardentior. Quem librum quidam in Latinam linguam transferens, martyris Xysti nomine voluit illustrare: non considerans in toto volumine, quod in duas partes frustra divisit, Christi nomen et apostolorum omnino reticeri. Nec mirum, si gentilem philosophum in martyrem et Romanae urbis episcopum transtulerit: cum Eusebii quoque Caesariensis primum pro Origine librum, Pamphili martyris vocabulo commutarit, ut facilius tali laudatore libros impiissimos irep\ Αρχών Romanis conciliaret auribus. Sequitur in loco septimo: Et hominem non contristaverit, sive, ut LXX transtulerunt, non oppresserit per potentiam. Quo vitio atque peccato nescio quis alienus sit. Et AEgyptii enim opprimebant Hebraeos per potentiam. Unde et Abacuc queritur, quare impius opprimat justum (Abac. I). Atque utinam de solis his diceretur qui foris sunt, et non de his qui intus. Solent enim et principes Ecclesiarum opprimere plebem per superbiam. De quibus scriptum est: Principem te constituerunt, ne eleveris: esto inter eos quasi unus ex ipsis (Eccli. XXXII, 1). Et Salvator praecepit: Qui vult inter vos esse primus, sit omnium minimus [Al. novissimus] (Matth. XX, 27). Quod autem juxta Hebraicum dicitur, et hominem non contristaverit, apostolico congruit testimonio: Nolite contristare Spiritum sanctum, qui habitat in vobis (Ephes. IV, 30); et in Evangelio quod juxta Hebraeos Nazaraei legere consueverunt, inter maxima ponitur crimina, qui fratris sui spiritum contristaverit. Si autem tristitia alterius interficit contristantem, quid de iniquitate et tyrannica mente dicendum est, cui illud convenit: Quid gloriatur terra et cinis (Eccli. X, 9)? ut oblitus conditionis suae quomodo plenus pituitis, felle, stercoribus, et post paululum vermibus exarandus, ponat in coelum os suum, et lingua ejus pertranseat usque in terram, et dicat cum vero Nabuchodonosor: Ascendam in coelum, super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo (Isa.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
