# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.7

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.7

(Vers. 19, 20.) « Et dicitis, Quare non portavit [Al. portabit] filius iniquitatem patris? Videlicet, quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vita vivet. Anima quae peccaverit, ipsa morietur. Filius non portabit iniquitatem patris; et pater non portabit iniquitatem filii. Justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super illum. » Solvit quaestionem, qnam e contrario poterat auditor opponere. Soletis, ait, dicere, Quare filius justus non portavit iniquitatem patris? Ad quae ipse respondet, Videlicet, quia filius bene operatus est, et patris delicta non fecit; justumque est, ut quomodo peccator in suo scelere moritur, sic justus in suis vivat virtutibus, et moriatur anima quae peccaverit; et vivat quae Dei praecepta custodierit.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
