# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 6.8

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, Book 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/6.8

(Vers. 21, 22.) « Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor. » In tantum, ait, peccata patrum ad filios non redundant, nec justum filium sceleratus praegravat pater, neque alii pro aliorum sceleribus puniuntur, ut ipse unus atque idem qui prius impius fuit atque peccator, si postea egerit poenitentiam, et ad meliora conversus pristina peccata deleverit, non judicetur vetustate peccati, sed in meum suscipiatur gregem, innovatione virtutis. Simulque considerandum, qualem impium et peccatorem suscipiat poenitentem. Si ab omnibus, inquit, peccatis suis quae, operatus est, averterit se, et custodierit universa praecepta Domini, quo scilicet omnia crimina derelinquat, et cunctas virtutes sequatur; si omnia bona fecerit, et cuncta deseruerit mala; et ego omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, obliviscar

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
