Latin
Book 7
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.1
Unproofread scanNot analysed yet
Olim pueri legimus: Nihil tam facile est, quin difficile fiat, quod invitus facias. Fateor me explanationes in Ezechiel multo ante tempore promisisse, et occupatione de toto huc orbe venientium, implere non posse: dum nulla hora, nullumque momentum est, in quo non fratrum occurramus turbis, et monasterii solitudinem hospitum frequentia commutemus: intantum ut aut claudendum sit nobis ostium, aut Scripturarum, per quas aperiendae sunt fores, studia relinquenda. Itaque lucrativis, imo furtivis noctium horis, quae hyeme propinquante, longiores esse coeperunt, haec ad lucernulam qualiacunque sunt dictare conamur, et aestuantis animi taedium interpretatione digerere. Nec jactamus, ut quidam forsitan suspicantur, fratrum susceptionem, sed morarum causas simpliciter confitemur: praesertim cum Occidentalium fuga, et sanctorum locorum constipatio, nuditate atque vulneribus indigentium, rabiem praeferat Barbarorum. Quod absque lacrymis et gemitu videre non possumus, il am quondam potentiam et ignorationem divitiarum ad tantam inopiam pervenisse, ut tecto et cibo, et vestimento indigeat; et tamen nequaquam duri quorumdam atque crudeles animi molliuntur, dum pannulos eorum et sarcinulas discutiunt, aurum in captivitate quaerentes. Accedit ad hanc dictandi difficultatem, quod caligantibus oculis senectute, et aliquid sustinentibus beati Isaac (Gen. XXVII), ad nocturnum lumen nequaquam valeamus Hebraeorum volumina relegere, quae etiam ad solis dieique fulgorem, litterarum nobis parvitate caecantur. Sed et Graecorum commentarios fratrum tantum voce cognoscimus. Nullique dubium, quod alienis dentibus commoliti cibi vescentibus nauseam faciant. Unde obsecro te, filia Eustochium, ut ista quae notariorum stylo cudimus, et ad quae emendanda spatium vix habemus, id est, septimum incipias, et ut ante jam dixi, si librorum brevitas vel longitudo inter se fuerint inaequales, visionum, immo ύποθέσεων brevitati imputes ac longitudini, dum et juncta nolumus separare, el dissonantia in unam coarctare congeriem.