Latin
7.10.20 to 7.10.41
Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.10.20-41
Unproofread scanNot analysed yet
Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi? Ego Hominus locutus sum, et faciam. Et disperdam te in nationes, et ventilabo le in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te, et possidebo te in conspectu gentium [sive juxta Aquilae primam editionem, et Theodotionem: Et contaminabo te, vel juxta Symmachum: Et vulnerabo te in conspectu gentium), et scies quia ego Dominus. »Et tu, ait, fili hominis (utar enim consueto ad te vocabulo). judica civitatem sanguinum, et ostende illi omnes abominationes suas, ut sciat se imminentem captivitatem merito sustinere, et in multis sanguinibus adduxisse tempus ruinae sus. Primum omnium selerum, pro Deo idola venerata es; et adorasti opera manuum tuarum, et appropinquare fecisti tempus annorum tuorum, quod multo tempore dicebatur, et differebatur, ut ageres poenitentiam. Tu autem secundum impoenitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die irae (Rom. II). Idcirco dedi te in opprobrium gentibus, et illusionem universis terris, quae in circuitu tuo sunt, tam juxta, quam procul; quae triumphabunt de te, sive illudent tui. Sordida, nob lis, grandis interitu. Sordida, quia munda esse desisti. Nobilis in malo, quae quondam in bono cunctus urbes nobilitate superabas. Grandis interitu, ut quanto sublimior eras, tanto fortius rueres. Et interim, ut caetera praetermittam, pauca numerabo quae in te fuerint. Principes tui non justitia, sed roboris et brachii fortitudine judicantes, fuderunt in te innoxium sanguinem. Alii patrem et matrem contumeliis affecerunt, sive maledixerunt parentibus. Scriptura dicente: Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur (Exod XXI, 17). Advenam et peregrinum oppresserunt in medio tui; quasi non illis sufficeret pro omni angustia peregrinatio et exsilium patriae. Pupillum et(viduam contristaverunt, sive oppresserunt apud te, ut quorum omne praedium est in legum justitia, non solum contristarentur, sed opprimetentur a te.