# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.10.42-58

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.10.42 to 7.10.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.10.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.10.42

Sanctuaria mea, sive sancta contempsistis, et sabbata mea polluistis; ut non discerneretis inter sanctum et pollutum, inter decretum religioni diem, otiumque sabbati ad culturam Dei, et caeteros dies, quibus operari et servire carnis necessitatibus lege permissum est. Viri detractores, sive juxta Symmachum et Theodotionem, dolosi, quod in Hebraeo dicitur RACHIL … et homicidae erant in te, ut blasphemarent Deum, sive cuncta dolo agerent, aut violentia. Et comederunt in montibus alta sapientes, et elevati contra Deum superbia, scelus, sive incestum, operati sunt in medio tui, ut quod in angulis quoque et secreto raro fit, quando a malis conscientiae hominum devitantur, hoc tu in propatulo feceris. Quid sit autem incestus, sequens sermo significat: Verecundiora patris nudaverunt in te, novercae contra fas et licitum copulati, et immunditiam menstruatae humiliaverunt in te, non parentes naturae, nec inducias dantes turpitudini, et ad uxorem proximi sui adhinnientes. Quodque hoc sceleratius est, socer exarsit in nurum, et frater sororis jura nescivit, ut non uterinam, sed de eodem patre violaret sororem. Acceperunt munera, ut innocentem sanguinem funderent. Necessitatem pauperum verterunt in lucrum, ut usuram acciperent et superabundantiam; et propter avaritiam amicos calumniati sunt. Hoc autem, inquit, fecisti, o Jerusalem, quia mei oblita es. Memoria enim Dei excludit cuncta flagitia. Unde habitum Domini irascentis assumpsi, et complosi manus meas contra avaritiam tuum, et contra sanguinem qui effusus est in medio tui; ut intelligas, et mente cognoscas, utrum vel animo, vel manibus possis meam iracundiam sustinere. Ego enim Dominus locutus sum, et ego faciam; et postquam capta fueris, Jerusalem, dispergam te in nationes, et ventilabo in aerem, quasi inutiles paleas huc illucque rapiendas; tantaeque clementiae sum, ut saevitia mea vertatur in misericordiam. Omnia enim faciam, ut deficiat immunditia tua a te, et recipias pristinam puritatem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
