# Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim 7.10.59-63

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, 7.10.59 to 7.10.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.10.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/commentariorum-in-ezechielem-prophetam-libri-quatuordecim/7.10.59

Quam cum receperis, possidebo te in conspectu omnium gentium; ut cum a me possessa fueris, tunc intelligas quod ipse sim Dominus. Sin autem interpretationem Symmachi et Theodotionis sequimur, quorum alter ait: Et vulnerabo te, sive confodiam, alter, Contaminabo te in conspectu gentium, ad malam partem cuncta referenda sunt: quanquam illud huic sensui contrarium sit, quod supra dicitur: Et deficere faciam immunditiam tuam a te. Defectio enim immunditiae restitutio puritatis est. Utramque editionem pariter disserui, ut librorum magnitudinem declinarem.

---

Jerome, Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp464/tmp464/tmp464.tmp464.opp-lat1.xml.
